- POLYPUS
- POLYPUSpiscis, an amphibium magis? de quo sic Plin. l. 9. c. 29. Polyporum multa genera: terreni maiores, quam pelagii: omnes brachiis, ut pedibus ac manibus utuntur: cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. Est polypis fistula in dorso quâ transmittunt mare: eamque modo in dextrampartem modo in sinistram, transferunt. Natant obliqui in caput, quod praedurum est, sufflatione viventibus. Coeterum per brachia velut acetabulis dispersis, haustu quôdam adhaerescunt, tenent supini, ut avelli non queant. ----- Soli mollium in siccum exeunt ---- Colorem mutat ad similitudinem loci et maxime in metu etc. Ubi inter mollia reponit, squamis enim et cute caret, interim cirri illi dati, quibus quantum valeat, docet idem, c. seq. Nullum esse atrocius animal, ad conficiendum hominem in aova, in quiens: luctari enim complexu, et sorbere acetabulis, ac numerosô suctu detrahere, cum in naufragos urinantesque impetum cepit. Vide quoque Aelian. de Animal. l. 8. c. 11. Accedit magnitudo, quae tanta nonnumquam, ut cetis adaequari possit, vide Plin. ibid. Sollertia item ingens, de qua idem nonnulla, ut et Voss. de Idol. l. 4. c. 14. qui tamen cum squatina coloris immutationem communem eum habere, c. 5. et ultra biennium non vivere, c. 3. docet. Caro difficilis concoctu, elixi praestant. In Thaso et Caria optimi habebantur, Athen. l. 7. Corcyra etiam multos et magnos alebat, Ibid. ubi et ex hoc pisce immodice comesto in morbum letalem incidisse ὀψοφάγον illum Philoxenum, narrat: quemadmodum crudô gustatô obiisse Diogenem, Laertius in Diogen. refert. A capite inprimis, qui ex somniis divinabant, abstinuisse Plut. iat, Symposiac. l. 8. quaest. 10. ut quod turbida ea faciat etc. Plura apud Vossium, d. l. passim, Auctorem Sinae et Eur. c. 41. Alios. Hinc Polypi, homines rapaces. Plautus, Aululal. Actu. 2. sc. 2. v. 21.Ego istos novi polypos, qui ubi quid tetigerint, tenent etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.